

Liber Deuteronomii*
Caput 6: Versus 5
Diliges Dominum.[AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28.]Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt.[GREG., lib. VII Moral., cap. 10.]Diliges Dominum Deum tuum,etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus.Triplicis naturae est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios.Nemo potest duobus dominis servire[Matth. 6.], ipse super omnia diligendus, ejus dilectio praeponitur.